Direct reading · Original
Book 4 · lines 549–563
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
549Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
550exprimimus rectoque foras emittimus ore,
551mobilis articulat nervorum daedala lingua,
552formaturaque labrorum pro parte figurat.
553hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
554perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
555plane exaudiri discernique articulatim;
556servat enim formaturam servatque figuram.
557at si inter positum spatium sit longius aequo,
558aera aëra per multum confundi verba necessest
559et conturbari vocem, dum transvolat auras.
560ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
561internoscere, verborum sententia quae sit;
562usque adeo confusa venit vox inque pedita.
563Praeterea verbum saepe unum perciet auris