Direct reading · Original
Book 4 · lines 595–609
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
595Quod super est, non est mirandum qua ratione,
596per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
597haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
598conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
599ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
600incolumis transire potest, simulacra renutant;
601perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
602qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
603praeterea partis in cunctas dividitur vox,
604ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
605dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
606saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
607ergo replentur loca vocibus abdita retro,
608omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
609at simulacra viis derectis omnia tendunt,