Direct reading · Original
Book 4 · lines 615–629
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
615Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
616plusculum habent in se rationis, plus operai.
617principio sucum sentimus in ore, cibum cum
618mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
619siquis forte manu premere ac siccare coepit coëpit .
620inde quod exprimimus per caulas omne palati
621diditur et rarae per flexa foramina linguae,
622hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
623suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
624umida linguai circum sudantia templa;
625at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
626quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
627deinde voluptas est e suco fine palati;
628cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
629nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;