Direct reading · Original
Book 4 · lines 823–837
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
823Illud in his rebus vitium vehementer ainesse äinesse
824effugere errorem vitareque praemetuenter,
825lumina ne facias oculorum clara creata,
826prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
827proceros passus, ideo fastigia posse
828surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
829bracchia tum porro validis ex apta lacertis
830esse manusque datas utraque parte ministras,
831ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
832cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
833omnia perversa praepostera sunt ratione,
834nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
835possemus, sed quod natumst id procreat usum.
836nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
837nec dictis orare prius quam lingua creatast,