Direct reading · Original
Book 4 · lines 877–891
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
877Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
878cum volumus, quareque datum sit membra movere
879et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
880corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
881dico animo nostro primum simulacra meandi
882accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
883inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
884rem quisquam, mens providit quid velit ante.
885id quod providet, illius rei constat imago,
886ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
887inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
888per membra atque artus animai dissita vis est;
889et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
890inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
891paulatim moles protruditur atque movetur.