Direct reading · Original
Book 4 · lines 907–921
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
907Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
908inriget atque animi curas e pectore solvat,
909suavidicis potius quom multis versibus edam,
910parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
911clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
912tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
913ne fieri negites quae dicam posse retroque
914vera repulsanti discedas pectore dicta,
915tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
916Principio somnus fit ubi est distracta per artus
917vis animae partimque foras eiecta recessit
918et partim contrusa magis concessit in altum;
919dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
920nam dubium non est, animai quin opera sit
921sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,