Direct reading · Original
Book 4 · lines 929–943
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
929Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
930perturbari anima et corpus languescere possit,
931expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
932Principio externa corpus de parte necessum est,
933aeriis aëriis quoniam vicinum tangitur auris,
934tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
935proptereaque fere res omnes aut corio sunt
936aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
937interiorem etiam partem spirantibus aer aër
938verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
939quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
940perveniant plagae per parva foramina nobis
941corporis ad primas partis elementaque prima,
942fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
943conturbantur enim positurae principiorum