Direct reading · Original
Book 5 · lines 195–210
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
195Quod iam rerum ignorem primordia quae sint,
196hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
197confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
198nequaquam nobis divinitus esse paratam
199naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
200principio quantum caeli tegit impetus ingens,
201inde avidam partem montes silvaeque ferarum
202possedere, tenent rupes vastaeque paludes
203et mare, quod late terrarum distinet oras.
204inde duas porro prope partis fervidus ardor
205adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
206quod super est arvi, tamen id natura sua vi
207sentibus obducat, ni vis humana resistat
208vitai causa valido consueta bidenti
209ingemere et terram pressis proscindere aratris.
210si non fecundas vertentes vomere glebas