Direct reading · Original
Book 5 · lines 235–250
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
235Principio quoniam terrai corpus et umor
236aurarumque leves animae calidique vapores,
237e quibus haec rerum consistere summa videtur,
238omnia nativo ac mortali corpore constant,
239debet eodem omnis mundi natura putari.
240quippe etenim, quorum partis et membra videmus
241corpore nativo mortalibus esse figuris,
242haec eadem ferme mortalia cernimus esse
243et nativa simul. qua propter maxima mundi
244cum videam membra ac partis consumpta regigni,
245scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
246principiale aliquod tempus clademque futuram.
247Illud in his rebus ne corripuisse rearis
248me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
249esse neque umorem dubitavi aurasque perire
250atque eadem gigni rursusque augescere dixi.