Direct reading · Original
Book 5 · lines 261–272
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
261Quod super est, umore novo mare flumina fontes
262semper abundare et latices manare perennis
263nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
264undique declarat. sed primum quicquid aquai
265tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
266partim quod validi verrentes aequora venti
267deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
268partim quod supter per terras diditur omnis;
269percolatur enim virus retroque remanat
270materies umoris et ad caput amnibus omnis
271convenit, inde super terras fluit agmine dulci
272qua via secta semel liquido pede detulit undas.