Direct reading · Original
Book 5 · lines 324–338
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
324Praeterea si nulla fuit genitalis origo
325terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
326cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
327non alias alii quoque res cecinere poetae poëtae ?
328quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
329aeternis famae monimentis insita florent?
330verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
331naturast mundi neque pridem exordia cepit.
332quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
333nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
334multa, modo organici melicos peperere sonores,
335denique natura haec rerum ratioque repertast
336nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
337nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
338Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,