Direct reading · Original
Book 5 · lines 416–431
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
416Sed quibus ille modis coniectus materiai
417fundarit terram et caelum pontique profunda,
418solis lunai cursus, ex ordine ponam.
419nam certe neque consilio primordia rerum
420ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
421nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
422sed quia multa modis multis primordia rerum
423ex infinito iam tempore percita plagis
424ponderibusque suis consuerunt concita ferri
425omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
426quae cumque inter se possent congressa creare,
427propterea fit uti magnum volgata per aevom
428omnigenus coetus et motus experiundo
429tandem conveniant ea quae coniecta repente
430magnarum rerum fiunt exordia saepe,
431terrai maris et caeli generisque animantum.