Direct reading · Original
Book 1 · lines 483–497
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
483Corpora sunt porro partim primordia rerum,
484partim concilio quae constant principiorum.
485sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
486stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
487etsi difficile esse videtur credere quicquam
488in rebus solido reperiri corpore posse.
489transit enim fulmen caeli per saepta domorum
490clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
491dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
492cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
493tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
494permanat calor argentum penetraleque frigus,
495quando utrumque manu retinentes pocula rite
496sensimus infuso lympharum rore superne.
497usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.