Direct reading · Original
Book 5 · lines 449–463
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
449Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
450propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
451in medio atque imas capiebant omnia sedes;
452quae quanto magis inter se perplexa coibant,
453tam magis expressere ea quae mare sidera solem
454lunamque efficerent et magni moenia mundi;
455omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
456seminibus multoque minoribus sunt elementis
457quam tellus. ideo per rara foramina terrae
458partibus erumpens primus se sustulit aether
459ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
460non alia longe ratione ac saepe videmus,
461aurea cum primum gemmantis rore per herbas
462matutina rubent radiati lumina solis
463exhalantque lacus nebulam fluviique perennes