Direct reading · Original
Book 5 · lines 495–508
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
495Sic igitur terrae concreto corpore pondus
496constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
497confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
498inde mare, inde aer aër , inde aether ignifer ipse
499corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
500et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
501atque levissimus aerias aërias super influit auras
502nec liquidum corpus turbantibus aeris aëris auris
503commiscet; sinit haec violentis omnia verti
504turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
505ipse suos ignis certo fert impete labens.
506nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
507significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
508unum labendi conservans usque tenorem.