Direct reading · Original
Book 5 · lines 614–629
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
614Nec ratio solis simplex recta patescit,
615quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
616brumalis adeat flexus atque inde revertens
617canceris ut vertat metas ad solstitialis,
618lunaque mensibus id spatium videatur obire,
619annua sol in quo consumit tempora cursu.
620non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
621nam fieri vel cum primis id posse videtur,
622Democriti quod sancta viri sententia ponit,
623quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
624tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
625evanescere enim rapidas illius et acris
626imminui supter viris, ideoque relinqui
627paulatim solem cum posterioribus signis,
628inferior multo quod sit quam fervida signa.
629et magis hoc lunam: quanto demissior eius