Direct reading · Original
Book 5 · lines 650–665
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
650At nox obruit ingenti caligine terras,
651aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
652impulit atque suos efflavit languidus ignis
653concussos itere et labefactos aere aëre multo,
654aut quia sub terras cursum convortere cogit
655vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
656Tempore item certo roseam Matuta per oras
657aetheris auroram differt et lumina pandit,
658aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
659anticipat caelum radiis accendere temptans,
660aut quia conveniunt ignes et semina multa
661confluere ardoris consuerunt tempore certo,
662quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
663quod genus Idaeis fama est e montibus altis
664dispersos ignis orienti lumine cerni,
665inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.