Direct reading · Original
Book 5 · lines 680–695
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
680Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
681et minui luces, cum sumant augmina noctis,
682aut quia sol idem sub terras atque superne
683imparibus currens amfractibus aetheris oras
684partit et in partis non aequas dividit orbem,
685et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
686eius in adversa tanto plus parte relatus,
687donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
688nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
689nam medio cursu flatus aquilonis et austri
690distinet aequato caelum discrimine metas
691propter signiferi posituram totius orbis,
692annua sol in quo concludit tempora serpens,
693obliquo terras et caelum lumine lustrans,
694ut ratio declarat eorum qui loca caeli
695omnia dispositis signis ornata notarunt.