Direct reading · Original
Book 5 · lines 705–720
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
705Luna potest solis radiis percussa nitere
706inque dies magis lumen convertere nobis
707ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
708donique eum contra pleno bene lumine fulsit
709atque oriens obitus eius super edita vidit;
710inde minutatim retro quasi condere lumen
711debet item, quanto propius iam solis ad ignem
712labitur ex alia signorum parte per orbem;
713ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
714consimilem cursusque viam sub sole tenere.
715est etiam quare proprio cum lumine possit
716volvier et varias splendoris reddere formas;
717corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
718labitur omnimodis occursans officiensque,
719nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
720versarique potest, globus ut, si forte, pilai