Direct reading · Original
Book 1 · lines 551–566
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
551denique si nullam finem natura parasset
552frangendis rebus, iam corpora materiai
553usque redacta forent aevo frangente priore,
554ut nihil ex illis a certo tempore posset
555conceptum summum aetatis pervadere finem.
556nam quidvis citius dissolvi posse videmus
557quam rursus refici; qua propter longa diei
558infinita aetas ante acti temporis omnis
559quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
560numquam relicuo reparari tempore posset.
561at nunc ni mirum frangendi reddita finis
562certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
563et finita simul generatim tempora rebus
564stare, quibus possint aevi contingere florem.
565Huc accedit uti, solidissima materiai
566corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,