Direct reading · Original
Book 5 · lines 855–869
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
855Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
856nec potuisse propagando procudere prolem.
857nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
858aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
859ex ineunte aevo genus id tuta TA reservans.
860multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
861commendata manent, tutelae tradita nostrae.
862principio genus acre leonum saevaque saecla
863tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
864at levisomna canum fido cum pectore corda,
865et genus omne quod est veterino semine partum
866lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
867omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
868nam cupide fugere feras pacemque secuta
869sunt et larga suo sine pabula parta labore,