Direct reading · Original
Book 5 · lines 1091–1104
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1091Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
1092fulmen detulit in terram mortalibus ignem
1093primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
1094multa videmus enim caelestibus insita flammis
1095fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
1096et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
1097aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
1098exprimitur validis extritus viribus ignis,
1099emicat inter dum flammai fervidus ardor,
1100mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
1101quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
1102inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
1103sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
1104verberibus radiorum atque aestu victa per agros.