Direct reading · Original
Book 1 · lines 599–613
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
599Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
600corporis illius, quod nostri cernere sensus
601iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
602et minima constat natura nec fuit umquam
603per se secretum neque post hac esse valebit,
604alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
605inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
606agmine condenso naturam corporis explent;
607quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
608haerere unde queant nulla ratione revelli.
609sunt igitur solida primordia simplicitate,
610quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
611non ex illorum conventu conciliata,
612sed magis aeterna pollentia simplicitate,
613unde neque avelli quicquam neque deminui iam