Direct reading · Original
Book 5 · lines 1161–1176
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1161Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
1162pervulgarit et ararum compleverit urbis
1163suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
1164quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
1165unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
1166qui delubra deum nova toto suscitat orbi
1167terrarum et festis cogit celebrare diebus,
1168non ita difficilest rationem reddere verbis.
1169quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
1170egregias animo facies vigilante videbant
1171et magis in somnis mirando corporis auctu.
1172his igitur sensum tribuebant propterea quod
1173membra movere videbantur vocesque superbas
1174mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
1175aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
1176subpeditabatur facies et forma manebat,