Direct reading · Original
Book 5 · lines 1194–1208
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1194O genus infelix humanum, talia divis
1195cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
1196quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
1197volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
1198nec pietas ullast velatum saepe videri
1199vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
1200nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
1201ante deum delubra nec aras sanguine multo
1202spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
1203sed mage pacata posse omnia mente tueri.
1204nam cum suspicimus magni caelestia mundi
1205templa super stellisque micantibus aethera fixum,
1206et venit in mentem solis lunaeque viarum,
1207tunc aliis oppressa malis in pectora cura
1208illa quoque expergefactum caput erigere infit,