Direct reading · Original
Book 1 · lines 635–649
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
635Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
636ignem atque ex igni summam consistere solo,
637magno opere a vera lapsi ratione videntur.
638Heraclitus init quorum dux proelia primus,
639clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
640quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
641omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
642inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
643veraque constituunt quae belle tangere possunt
644auris et lepido quae sunt fucata sonore.
645Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
646ex uno si sunt igni puroque creatae?
647nil prodesset enim calidum denserier ignem
648nec rare fieri, si partes ignis eandem
649naturam quam totus habet super ignis haberent.