Direct reading · Original
Book 6 · lines 1–16
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
2dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
3et recreaverunt vitam legesque rogarunt
4et primae dederunt solacia dulcia vitae,
5cum genuere virum tali cum corde repertum,
6omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
7cuius et extincti propter divina reperta
8divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
9nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
10omnia iam ferme mortalibus esse parata
11et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
12divitiis homines et honore et laude potentis
13affluere atque bona gnatorum excellere fama,
14nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
15atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
16pausa atque infestis cogi saevire querellis,