Direct reading · Original
Book 6 · lines 43–58
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
43Et quoniam docui mundi mortalia templa
44esse nativo consistere corpore caelum,
45et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
46pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
47quandoquidem semel insignem conscendere currum
48tu mihi supremae praescripta ad candida callis
49currenti spatium praemonstra, callida musa
50Calliope, requies hominum divomque voluptas,
51te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
52ventorum existant, placentur omnia rursum
53quae fuerint, sint placato conversa furore.
54cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
55mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
56et faciunt animos humilis formidine divom
57depressosque premunt ad terram propterea quod
58ignorantia causarum conferre deorum