Direct reading · Original
Book 6 · lines 96–110
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
96Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
97propterea quia concurrunt sublime volantes
98aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
99nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
100verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
101tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
102praeterea neque tam condenso corpore nubes
103esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
104tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
105nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
106ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
107nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
108Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
109carbasus ut quondam magnis intenta theatris
110dat crepitum malos inter iactata trabesque,