Direct reading · Original
Book 6 · lines 160–172
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
160Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
161excussere suo concursu, ceu lapidem si
162percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
163exilit et claras scintillas dissipat ignis.
164sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
165fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
166tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
167id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
168ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
169ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
170det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
171quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
172e simili causa, concursu natus eodem.