Direct reading · Original
Book 6 · lines 173–187
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
173Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
174nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
175ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
176fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
177mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
178percalefacta vides ardescere, plumbea vero
179glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
180ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
181dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
182semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
183inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
184quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
185scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
186extructis aliis alias super impete miro.
187ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus