Direct reading · Original
Book 6 · lines 204–218
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
204Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
205devolet in terram liquidi color aureus ignis,
206semina quod nubes ipsas permulta necessust
207ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
208flammeus plerumque colos et splendidus ollis.
209quippe etenim solis de lumine multa necessest
210concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
211hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
212compressitque locum cogens, expressa profundunt
213semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
214Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
215nam cum ventus eas leviter diducit euntis
216dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
217semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
218terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.