Direct reading · Original
Book 6 · lines 323–337
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
323Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
324et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
325nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
326colligit et magnum conamen sumit eundi,
327inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
328exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
329ut validis quae de tormentis missa feruntur.
330Adde quod e parvis et levibus est elementis,
331nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
332inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
333non igitur multis offensibus in remorando
334haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
335Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
336omnia nituntur, cum plagast addita vero,
337mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,