Direct reading · Original
Book 6 · lines 357–371
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
357Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
358concutitur caeli domus undique totaque tellus,
359et cum tempora se veris florentia pandunt.
360frigore enim desunt ignes ventique calore
361deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
362interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
363tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
364nam fretus ipse anni permiscet frigus aestum.
365quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
366ut discordia rerum magnoque tumultu
367ignibus et ventis furibundus fluctuet aeer aeër .
368prima caloris enim pars est postrema rigoris;
369tempus id est vernum; quare pugnare necessest
370dissimilis inter se turbareque mixtas.
371et calor extremus primo cum frigore mixtus