Direct reading · Original
Book 1 · lines 763–778
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
763Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
764atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
765qui magis illa queunt rerum primordia dici
766quam contra res illorum retroque putari?
767alternis gignuntur enim mutantque colorem
768et totam inter se naturam tempore ab omni.
769sin ita forte putas ignis terraeque coire
770corpus et aerias auras roremque liquoris,
771nil in concilio naturam ut mutet eorum,
772nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
773non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
774quippe suam quicque in coetu variantis acervi
775naturam ostendet mixtusque videbitur aer
776cum terra simul et quodam cum rore manere.
777at primordia gignundis in rebus oportet
778naturam clandestinam caecamque adhibere,