Direct reading · Original
Book 6 · lines 608–623
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
608Principio mare mirantur non reddere maius
609naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
610omnia quo veniant ex omni flumina parte.
611adde vagos imbris tempestatesque volantes,
612omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
613adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
614guttai vix instar erunt unius adaugmen;
615quo minus est mirum mare non augescere magnum.
616Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
617quippe videmus enim vestis umore madentis
618exsiccare suis radiis ardentibus solem;
619at pelage multa et late substrata videmus.
620proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
621umoris parvam delibet ab aequore partem,
622largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
623Tum porro venti quoque magnam tollere partem