Direct reading · Original
Book 6 · lines 680–694
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
680Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
681flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
682expediam. primum totius subcava montis
683est natura fere silicum suffulta cavernis.
684omnibus est porro in speluncis ventus et aeer aeër .
685ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeer aeër .
686hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
687saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
688excussit calidum flammis velocibus ignem,
689tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
690fert itaque ardorem longe longeque favillam
691differt et crassa volvit caligine fumum
692extruditque simul mirando pondere saxa;
693ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
694praeterea magna ex parti mare montis ad eius