Direct reading · Original
Book 6 · lines 738–752
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
738Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
739expediam, quali natura praedita constent.
740principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
741inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
742e regione ea quod loca cum venere volantes,
743remigii oblitae pennarum vela remittunt
744praecipitesque cadunt molli cervice profusae
745in terram, si forte ita fert natura locorum,
746aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
747is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
748oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
749est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
750vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
751quo numquam pennis appellunt corpora raucae
752cornices, non cum fumant altaria donis;