Direct reading · Original
Book 1 · lines 830–845
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
830Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
831quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
832concedit nobis patrii sermonis egestas,
833sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
834principio, rerum quam dicit homoeomerian,
835ossa videlicet e pauxillis atque minutis
836ossibus hic et de pauxillis atque minutis
837visceribus viscus gigni sanguenque creari
838sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
839ex aurique putat micis consistere posse
840aurum et de terris terram concrescere parvis,
841ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
842cetera consimili fingit ratione putatque.
843nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
844concedit neque corporibus finem esse secandis.
845quare in utraque mihi pariter ratione videtur