Direct reading · Original
Book 1 · lines 50–61
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
50Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
51semotum a curis adhibe veram ad rationem,
52ne mea dona tibi studio disposta fideli,
53intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
54nam tibi de summa caeli ratione deumque
55disserere incipiam et rerum primordia pandam,
56unde omnis natura creet res, auctet alatque,
57quove eadem rursum natura perempta resolvat,
58quae nos materiem et genitalia corpora rebus
59reddunda in ratione vocare et semina rerum
60appellare suemus et haec eadem usurpare
61corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.