Direct reading · Original
Book 6 · lines 959–973
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
959Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
960corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
961atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
962principio terram sol excoquit et facit are,
963at glaciem dissolvit et altis montibus altas
964extructas nives radiis tabescere cogit;
965denique cera lique fit in eius posta vapore.
966ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
967at coria et carnem trahit et conducit in unum.
968umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
969at coria et carnem mollit durata calore.
970barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
971effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
972qua nihil est homini quod amarius fronde ac extet.
973denique amaracinum fugitat sus et timet omne