Direct reading · Original
Book 6 · lines 1042–1056
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1042Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
1043inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
1044exultare etiam Samothracia ferrea vidi
1045et ramenta simul ferri furere intus ahenis
1046in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
1047usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
1048aere interposito discordia tanta creatur
1049propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
1050praecepit ferrique vias possedit apertas,
1051posterior lapidis venit aestus et omnia plena
1052invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
1053cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
1054ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
1055atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
1056Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus