Direct reading · Original
Book 1 · lines 875–889
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
875Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
876id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
877res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
878apparere unum, cuius sint plurima mixta
879et magis in promptu primaque in fronte locata.
880quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
881conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
882robore cum in saxi franguntur, mittere signum
883sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
884cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
885consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
886et latices dulcis guttas similique sapore
887mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
888scilicet et glebis terrarum saepe friatis
889herbarum genera et fruges frondesque videri