Direct reading · Original
Book 1 · lines 951–965
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
951Sed quoniam docui solidissima materiai
952corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
953nunc age, summai quaedam sit finis eorum
954nec ne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
955seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
956pervideamus utrum finitum funditus omne
957constet an immensum pateat vasteque profundum.
958Omne quod est igitur nulla regione viarum
959finitumst; namque extremum debebat habere.
960extremum porro nullius posse videtur
961esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
962quo non longius haec sensus natura sequatur.
963nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
964non habet extremum, caret ergo fine modoque.
965nec refert quibus adsistas regionibus eius;