Direct reading · Original
Book 2 · lines 381–395
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
381Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
382quare fulmineus multo penetralior ignis
383quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
384dicere enim possis caelestem fulminis ignem
385subtilem magis e parvis constare figuris
386atque ideo transire foramina quae nequit ignis
387noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
388praeterea lumen per cornum transit, at imber
389respuitur. quare, nisi luminis illa minora
390corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
391et quamvis subito per colum vina videmus
392perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
393aut quia ni mirum maioribus est elementis
394aut magis hamatis inter se perque plicatis,
395atque ideo fit uti non tam diducta repente