Direct reading · Original
Book 2 · lines 522–537
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
522Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
523ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
524inter se simili quae sunt perfecta figura,
525infinita cluere. etenim distantia cum sit
526formarum finita, necesse est quae similes sint
527esse infinitas aut summam materiai
528finitam constare, id quod non esse probavi.
529* * *
530versibus ostendam corpuscula materiai
531ex infinito summam rerum usque tenere
532undique protelo plagarum continuato.
533nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
534fecundamque magis naturam cernis in illis,
535at regione locoque alio terrisque remotis
536multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
537sicut quadripedum cum primis esse videmus