Direct reading · Original
Book 2 · lines 795–809
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
795Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
796esse neque in lucem existunt primordia rerum,
797scire licet quam sint nullo velata colore;
798qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
799lumine quin ipso mutatur propterea quod
800recta aut obliqua percussus luce refulget;
801pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
802quae sita cervices circum collumque coronat;
803namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
804inter dum quodam sensu fit uti videatur
805inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
806caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
807consimili mutat ratione obversa colores;
808qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
809scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.