Direct reading · Original
Book 2 · lines 886–900
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
886Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
887quod movet et varios sensus expromere cogit,
888ex insensilibus ne credas sensile gigni?
889ni mirum lapides et ligna et terra quod una
890mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
891illud in his igitur rebus meminisse decebit,
892non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
893sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
894sed magni referre ea primum quantula constent,
895sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
896motibus ordinibus posituris denique quae sint.
897quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
898et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
899vermiculos pariunt, quia corpora materiai
900antiquis ex ordinibus permota nova re