Direct reading · Original
Book 2 · lines 973–987
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
973Denique uti possint sentire animalia quaeque,
974principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
975quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
976scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
977et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
978multaque de rerum mixtura dicere callent
979et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
980quando quidem totis mortalibus adsimulata
981ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
982inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
983quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
984et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
985quod si delira haec furiosaque cernimus esse
986et ridere potest non ex ridentibus auctus,
987et sapere et doctis rationem reddere dictis