Direct reading · Original
Book 2 · lines 991–1005
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
991Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
992omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
993umoris guttas mater cum terra recepit,
994feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
995et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
996pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
997et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
998qua propter merito maternum nomen adepta est.
999cedit item retro, de terra quod fuit ante,
1000in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
1001id rursum caeli rellatum templa receptant.
1002nec sic interemit mors res ut materiai
1003corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
1004inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
1005res ut convertant formas mutentque colores